Post haec casu elapsus est a Roma Aristobulus, qui magna Judaeorum manu conflata Alexandriam muro recingebat, ad quem debellandum missus est a Gabinio Antonius. Captusque iterum Aristobulus, cum filiis Romam perductus est. Illum quidem in custodia senatus coercuit, filios autem in Judaeam remisit, quia Gabinius ipse scripserat spopondisse, uxori Aristobuli, pro castellorum traditione. Post hoc cum Gabinius detineretur apud Aegyptum, Alexander, Aristobuli filius, Judaeos iterum ad dissensionem reduxit. Sed rediens Gabinius pacem fecit, et Hircano pontificium confirmavit. Quo mortuo, missus est praeses Syriae Crassus, ut etiam Parthos, qui jam Romanis imminebant reprimeret. In sumptus vero Parthicae militiae omne fere aurum de templo sustulit, et ea quibus Pompeius abstinuerat duo millia talentorum. Ob hoc auro in os infuso interiit. Cui successit praeses Syriae Cassius, qui in omnibus consilio Antipatri utebatur.